- SARMIA
- SARMIAaut SARNIA Insul. Grenescy, Anglis Guernsey. Insul. est Oceani Britannici, cum Caesarea vulgo Iersey, Galliae quam Angliae propior, huius tamen imperium agnoscit: naturae munimentis tuta et smiris lapidis ferax, pomariis praeterea non minus ac Caesarea abundat. Veteri Regum Angliae privilegiô gaudet, quod in oppido eius S. Petri perpetuae sint induciae, et Gallis aliisque, quamvis bello saeviente, ultro citroque huc sine ullo periculo venire et commercia secure exercere, liceat, Camdenus de Insulis Britann. p. 756. De utraque Insula sic Vales. Notit. Gall. in voce Gallicus Oceanus. Sarmia, inquit, 10. paroeciis constans, Caesarea 12. ambae quondam Episcopatus Constantiensis portio et olim Francorum, nunc Anglorum Regi subiectae, a Nortmannis et Britonibus, Francicâ linguâ utentibus, habitantur, Aethico memoratae etc. Vide quoque Sarnia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.